- MURENAE seu MURENULAE
- MURENAE seu MURENULAEmulierum sunt ornamenta aurea, quibus metallô in virgulas lentescente, quâdam ordinis flexuosi catenâ collum cingebatur, ut scribit Hieronym. Ep. 15. Oblonga fuisse, murenarum instar, ait Bulengerus. Meminit eorum etiam Willeramus Abbas in Cant. Cantic. apud Car. du Fresne, in Glossar.Auri murenas argentô vermiculatasNos tibi nectemus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.